Henricus Steele Olcott

Henricus Steele Olcott (Singhalense කර්නල් හෙන්රි ස්ටීල් ඔල්කට්; 2 Augusti 1832–17 Februarii 1907) fuit Americanus tribunus militum, diurnalista, iurisconsultus, atque conditor primusque Societatis Theosophicae praeses. Insigniter fuit primus civis Americanus Europá ortus qui se ad Buddhismum rite traduxit. Deinde praeses Societatis Theosophicae cognitionem Buddhismi tam prospere adiuvit quam modernista Buddhisticus ob eius conatus ad explicandum Buddhismum per notiones Occidentales late putatur. Buddhismum hominibus Taprobanis magnopere suasit, ubi iam celebratur ob hos conatus, a civibus Taprobanis appellatus "unus ex personis primis in certamine nostrae libertatis praecursorque praesentis redintegrationis religiosae, nationalis, culturalis."


Developed by StudentB